Signa pruinosae variantia luce cavernas
noctis et extincto lumina nata die
solo rure vagi lateque tacentibus arvis
surgere nos una vidimus oceano.
Vidimus: illa prius, cum luce carebat uterque,
viderat in latium prona poeta mare,
seque memor terra mortalem matre creatum
intulit aeternis carmina sideribus,
clara nimis post se genitis exempla daturus
ne qui forte deis fidere vellet homo.
Nam supero sacrata polo complexaque mundum
sunt tamen indignam carmina passa luem,
et licet ad nostras enarint naufraga terras
scriptoris nomen vix tenuere sui.
Non ego mortalem vexantia sidera sortem
aeternosve tuli sollicitare deos,
sed cito casurae tactus virtutis amore
humana volui quaerere nomen ope,
virque virum legi fortemque brevemque sodalem
qui titulus libro vellet inesse meo.
O victure meis dicam periturine chartis,
nomine sed certe vivere digne tuo,
haec tibi ad auroram surgentia signa secuto
hesperia trado munera missa plaga.
En cape: nos populo venit inlatura perempto
ossa solo quae det dissolvenda dies
fataque sortitas non immortalia mentes
et non aeterni vincla sodalicii.